Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/338

Cette page n’a pas encore été corrigée

322 OEUVRES

binae aut plures proximae saepe in unam coalescebant, et aliquando ad summum tubi supra hydrargyrum evola- bant : sed et quae prius pro exilitate latebant nunc aucta? sensibiliter, manifesto conspiciebantur. Prseterea inclina to magis ac magis tubo, guttae illae magis ac magis compri- mebantur minoresque evadebant : ac rursus eodem elevato magis ac magis, rursus etiam magis dilatabantur ; quippe quia inclinato tubo, guttae illae magis ; elevato autem, eaedem minus ab hydrargyro vi naturae elementaris presso, premebantur. Tandem erecto sensim magis tubo, ita uL

vertex ipsius altitudinem communem pedum 2 -^ supe-

24

raret, guttae aëris superiores omnium primae cernebantur manifesto maxime ac promptissime rarefieri per spatium illud quod apparebat veluti vacuum : post bas autem or- dine atque successive illae efficiebant reliquae quaecumque ipsi parti tubi adhaeserant quam veluti vacuam relinqui contingebat. Imo quaedam, praesertim majusculae, in ipso puncto sui egressus ex hydrargyro, dum jam-jam spa- tium illud veluti vacuum ingressurae essent, tanto impetu ad rarefaciendum disrumpebantur ut corpus ipsum hy- drargyri disrumperent, idemque in guttulas divisum, per tubum dispergerent : quemadmodum pulvis nitreus ac- census dum rarefit, cœtera corpora circunstantia disrumpit, et undique dispergit, majori quidem impetu, propterma- jorem vim rarefaciendi ; at cœtera plane simili. Et hoc fiebat quousque tubus ad perpendiculum erectus sta- tueretur : quo etiam in statu, nonnullae ex guttulis illis aëreis quae non longe infra supremam hydrargyri superficiem tubo adhaerebant, sese identidem ab ipso tubo solvebant ; atque in spatium ipsum veluti va- cuum ascendebant ; quibus, inter ascendendum, idem prorsus quod praedictis accidebat : reliquae autem in-

�� �