Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/331

Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 3i3

tente tubo ex omni alia parte. Débet autem ad hoc in- telligi aër hic noster quem rcspiramus, tantum possidere appetitum, seu tanta vi pollere ad sese dilatandum atque rarefaciendum, quanta est vis naturae elementaris ipsiim comprementis seu condensantis. Quod etiam ipsius nalu- Tce legibus apprime quadrat, et constantissime servatur in omnibus illis corporibus quibus resiliendi facultas ab ipsa natura concessa est, ut in arcubus, et aliis innumeris : quae quidem omnia corpora, donec tenduntur aut vi com- primuntur, modo non ultra metas virium suarum, nun- quam cessant reniti ; ac tanta vi ad resihendum feruntur innato appetitu, quanta ab aliis corporibus trahuntur, aut impelluntur : ita tamen ut initio sui resultus, vis illa fit maxima, inde vero sensim languescat lîatque minor ac minor, ac tandem nulla ; postquam scilicet corpus resi- hens ad debitum sibi statum redierit. Eodem modo, idem aër tubo inclusus, quandiu tubus ille clausus re- manet ex utraque parte, tantum premitur atque conden- sa tur quantus est nisus naturœ elementaris ad premen- dum hune nostrum aërem ; ideoque ille idem vi rursus pari, tali compressioni renititur, dilatari appetens, ut locum ampliorem sibi naturaliter debitum acquirat. Ne- que enim ille tubo inclusus minus premitur aut conden- satur quam extra ; quia cum jam pressus atque conden- satus assumptus sit, nullam exinde libertatem nactus est adhuc ut dilatari ac rarefieri posset. Neque etiam idem ultra vires suas premitur ; cumque experientia constat aërem multo magis comprimi atque condensari posse ; quod quidem innumeris modis quotidie illi accidit prae- cipue vero in fistulis aeneis, mediante aliquo embolo. Atque ita ipse integris viribus ad rarefactionem perpetuo tendit ; ac rêvera rarefit statim ac eodem puncto tempo- ris quo libertatem nanciscitur : quod accidit cum re-

�� �