Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/329

Cette page n’a pas encore été corrigée


SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 313

plodit ; haud alla ratione quam ut a nimia prcssione, ac violenta condensatione se redimat ; et sese dilatando, in libertatem, quantum potest, et quantum circumstantia corpora patiuntur, innatis viribus, asserat. Nec me movit quod idem aquœ non accidat ; ipsa enim, quemadmo- dum et multa alia corpora, per se pigra est; nec, pressa, patitur se condensari ; nec seipsa rarefit, sed tantum me- diante aliquo corpore, quod ipsam calefaciendo moveat. Notavi autem diligenter unico aquae sesquidigito supra hydrargyrum extante, ipsum hydrargyrum parum admo-

dum deprimi infra solitam altitudinem pedum 2 -^, sed

24 eamdem, saltem ad sensum, prorsus remanere; quod quidem eo fine effeci ut postea experirer quid tantum aëris hujusce nostri supra idem hydrargyrum extantis, ex ea- dem altitudine detraheret.

Tertium.

Tubum trium, paulo minus, pedum, ita rursus hv- drargyro replevi, ut deesset unius sesquidigiti spatium, quod aëre nostro repleretur; tum in verso tubo, atque ore illius in hydrargyrum scutellae immerso, ascendit ille ses- quidigitus aëris in partem superiorem supra hydrarg. Nec ibi aUud apparuit praeter spatium veluti vacuum, in quod diligentius respicienti videbantur ascendere ex hy- drargyro bullae, non quidem innumerae, ut superiori ex- perimento, sed aUquœ majusculae : nec dubium fuit quin innumerae etiam ascenderent, sed quae videri non pos- sent ; non enim in hydrargyro quia illud opacum est ; noa etiam in spatio veluti vacuo, quia inter bullas et taie spatium nuUa intercedit colorum distinctio. Quod sane postea confirmatum est admissis sponte in tubo praeter

�� �