Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/257

Cette page n’a pas encore été corrigée


GENERATIO CONISEGTIONUM 241

parabolam in duobus punctis ; si vero recta ipsa pe- riph. secans ad ipsum punctum apparentia carens pertineat, ipsius rectae apparentia erit parallela ra- dio et Parabolam in uno tantùm puncto secabit.

Corollarium,

Si Planum conicam superficiem secans efficiat hy- perbolam, omnis recta quae circuli peripheriam secat et ad neutrum punctorum apparentia caren- tium pertineat, projicit in planum conisectionis ap- parentiam suam, quâe secat conisectionem in duobus punctis. Si vero recta ipsa ad alterutrum punctorum apparentia carentium pertineat, ipsius apparentia secabit hyperbolam et in uno tantùm puncto secabit triangulum ; denique [si] ipsa recta jungat ambo puncta quae carent apparentia, ipsius rectae apparen- tia in piano conisectionis non erit nisi ad distantiam infinitam.

Corollarium.

lisdem adhuc positis quae supra, si planum tabel- lae efficiat Autobolam, omnes tangentes peripheriam projicient suas apparentias in planum tabellae tan- gentes Autobolam in puncto ad distantiam finitam.

Corollarium.

Si Planum tabellae efficiat parabolam, omnes tan- gentes peripheriam, una tantùm dempta quae ad

Il — 16

�� �