Page:Œuvres de Blaise Pascal, I.djvu/243

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
19
JUGEMENT SUR MORIN

spherica proposita ab ipso D. Morino optime resoluta et demonstrata sunt. Attamenex ista triangulorum solutione nihil sequitur, cùm non habeat principia certa et vera ; quandoquidem fundatur super tabulis et observationibus quæ ad hoc nequeunt esse suffîcienter accuratæ.

Ad. 3. dicimus : Quod tantùm abest ut eam estimemus propriam quæ possit afferre aliquam utilitatem Navigationi observationibus super mari, ut, è contra, ejus praxin super terrâ censeamus difficillimam, ne dicamus impossibilem, tùm propter multiplicitatem observationum necessariarum et defectum præcisionis requisitæ in tabulis lunæ, tùm quià error tàm observationum quàm tabularum continuò augetur in serie supputationum.

Ad. 4. articulum dicimus : Quod D. Morinus committit circulum logicum, volens tabulas corrigere modis à se propositis, super quarum veritatem fundat ipsos modos. Ita ut, tantùm absit quod per illas tabulæ astronomicæ brevi tempore meliùs reformari at accuratiores fieri possint quàm per id omne quo usi sunt antiqui, ut è contra, asseramus ea ipsis modis nullâ ratione posse restitui.

Factum in Armamento 10 aprilis 1634. Signatum : Pascal, Mydorge, Beaugrand, Boulenger et Herigone. Et inferiùs : Talorn, Secretarias Domini Commendatoris De la Porte.