Page:Œuvres de Blaise Pascal, I.djvu/242

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


APPENDICE I

Jugement prononcé par les commissaires Et. Pascal, Mydorge, Beaugrand, Boulenger, Hérigone sur l’invention DU Sieur J.-B. Morin.


Nos[1] Commissarii subsignati dicimus ad primum articulum : Quod generaliter doctrina longitudinum per motum lunæ fuit inventa à pluribus aliis Astronomis : ut à Gemma Frisio, Apiano, Vernero, Nonio, Metio et aliis. Et ad hujusce confirmationem Gemma Frisius sic loquitur de Orontio, libro de Radio Astronomico.

Scribit similem modum Oruntius delphinas per lunæ applicationem ad circulum Meridianum : cujus miror inventionem cur sibi primùm adseripserit, ac si nemo ferè veterum alia ratione quàm per eclipses potuerit regionum longitudines invenire. Ego sanè jàm apud plures legi longitudinis observandæ modum per lunæ motum.

Quod verò spectat ad peculiarem modum quo utitur dictus D. Morinus ad inveniendum lunæ locum, qui est per altitudinem unius stellæ fixæ, altitudinem lunæ et distantiam lunæ à stella sumptas eodem momento : idem modus est in libro Gemmæ Frisii, cui titulus est usus globorum, 17 et 18 capit. Attamen nunquam judicatum est, Gemmam Frisium invenisse longitudines, ob difficultates occurentes, quæ neque ab ipso Gemme Frisio, neque ab ipso Morino, neque ab aliis sublatæ sunt.

Ad 2. Articulum dicimus : Quod absolutè loqueudo scientia longitudinum non est demonstrata, at vero triangula

  1. Voir p. 171, les quatre questions posées par Richelieu aux commissaires.