Les templiers (tragédie de Raynouard)/Extrait de la défense des soixante-quinze (latin)


________________________


Extrait de la défense des soixante-quinze


Processus habitus contra ipsos rapidus, violentus, repens, iniqnuus et injustus fuit ; nullam omnino justitiam, sed totam injuriam, violentiam gravissimam, et errorem intolerabilem continens ; quia nullo servato juris ordine vel rigore ; imo cum exterminato furore ; subito capti fuerunt omnes fratres ejusdem ordinis, in regno Franciæ, et tanquam oves ad accisionem ducti, subito bonis et rebus suis omnibus spoliati, duris carceribus mancipati, et per diversa et varia genera tormentorum, ex quibus multi, et multi ad tempus coacti fuerunt mentiri contra seipsos et ordinem suum...

Ut facilius et melius possent induci fratres prædicti ad mentiendum, et testificandum contra se ipsos et ordinem, dabantur eis litteræ, cum bulla D. regis pendenti de conservatione membrorum, et vitæ ac libertatis ab omni pœna, et diligenter cavebatur eisdem de bona provisione et magnis redditibus sibi datis annuatim in vita ipsorum, prædicendo semper eis quod ordo Templi erat condemnatus omnino : unde quicumque contra dictum ordinem fratres Templi dixerint, corrupti sunt ex causis prædictis...

Omnia prædicta sunt ita publica et notoria, quod nulla possunt tergiversatione celari...

Unde, super artinculis dictis contra religionem inhonestis, horribilibus, et horrendis, et detestandis, tanquam impossibilibus et turpissimis, dicunt quod articuli illi sunt mendaces et falsi, et quod illi qui suggesserunt il1a mendacia tam iniqua et falsa, domino nostro summo pontifici, et serenissimo domino nostro regi Franciæ, sunt falsi christiani, vel omnino heretici, detractores et seductores ecclesiæ sanctæ, totius fidei christianæ.

Religio templi munda et immaculata est, et fuit semper ab omnibus illis articulis, vitiis et peccatis prædictis ; et quicumque contrarium dixerunt vel dicunt, tanquam infidèles et heretici loquuntur.

Asserunt ad defensionem ordinis supra dicti, quod omnes articuli missi per dominum papam sub bulla ipsius, eis lecti et expositi, scilicet inhonesti, turpissimi, et irrationabiles, et detestabiles, et horrendi sunt, mendaces, falsi, imo falsissimi, etiam et iniqui, et per testes, seu susurrones, et suggestores inimicos et falsos fabricati, adinventi, et de novo facti…

Quicumque religionem ipsam ingreditur, promittit quatuor substantialia, videlicet paupertatem, obedientiam, castitatem, et se totis viribus exponere servitio sanctæ terræ, hoc est, ad ipsam terram sanctam Jerosolymitanam acquirendam, et acquisitam, si Deus dederit gratiam acquirendi, conservandam, custodiendam, et defendendam pro posse.

Et propter hoc, parati sunt corde, ore, et opere, modis omnibus quibus melius fieri potest et debet, defendere et sustinere.

Quod personaliter possint esse in concilio generali, et qui non poterunt interesse, possint aliis fratribus euntibus, ad concilimn committere vices suas.

Offerunt se omnes particulariter, generaliter et singulariter, ad defensionem religionis, et petunt et supplicant esse in concilio generali, per se ipsos, et ubicumque tractabitur de statu religionis.

Petunt quod omnes fratres dicti ordinis, qui relicto habita seculariorum, conversantur inhoneste in opprobrium dictæ religionis, et ecclesiæ sanctæ, ponantur in manu ecclesias sub fida custodia, donec cognitum fuerit utrum falsum vel verum perhibuerint testimonium.

Supplicant et requirunt quod quandocungue fratres aliqui examinabantur, nullus laicus intersit, qui eos possit audire, vel alia persona, de qua possint merito dubitare, nec pretextu alicujus terroris, vel timoris, falsitas possit exprimi, vel veritas occultari, quia omnes fratres generaliter sunt tanto terrore et timore percussi, quod non est mirandum quodammodo de iis qui mentiuntur, sed plus de iis qui sustinent veritatem, videndo tribulationes et angustias, quas continue vertici patiuntur, et minas, et contumelias, et alia mala quæ quotidie sustinent, et bona, et commoda, et delicias, ac libertates quas habent falsidici, et magna promissa quæ sibi quotidie fiunt.

Undè mira res, et fortius stupenda omnibus, quod major fides adhibeatur mendacibus illis qui, sic corrupti, talia testificantur, ad utilitatem corporum, quam illis qui, tanquam christi martyres, in tormentis, pro veritate sustinenda, cum palma martyrii decesserunt, et etiam quod majori et saniori parti viventium pro ipsa veritate sustinenda, sola urgente conscientia, tot tormenta, pœnas, tribulationes et angustias, improperia, calamitates, et miserias passi fuerunt, et in carceribus quotidie patiuntur.


__________________