L’Éloge de rien, dédié à personne/3e édition/Nihil joannis passeratii, ad henricum memmium

NIHIL
JOANNIS PASSERATII,
AD
HENRICUM MEMMIUM.



JANUS adeſt, Feſtœ poſcunt ſua dona Calendae,
Munus abeſt, Feſtis quod poſſim offerre Calendis,
Sicçine Caſtalius nobis exaruit humor ?
Usque adeo ingenii noſtri eſt exhauſta faculcas
Immunem ut videat redeuntis janitor anni ?
Quod nuſquam eſt potius nova per veſtigia quæram.
Ecce autem, partes dum ſe ſe vertat in omnes,
Invenit mea Muſa NIHIL ; ne deſpice munus.
Nam NIHIL eſt gemmis, NIHIL est preciosius auro.
Huc animum, huc igitur vultus adverte benignos :

Res ea nunc canitur quæ nulli audita priorum.
Auſonii & Graïi dixerunt cætera Vates,
Auſoniæ indictum NIHIL eſt Graïa que camenæ.
E Cœlo quacumque Ceres ſua proſpicit arva,
Aut genitor liquidis orbem complectitur ulnis
Oceanus, NIHIL interitûs & originis expers.
Immortale NIHIL, NIHIL omni ex parte beatum.
Quod ſi hinc Màjestas & vis divina probatur,
Numquid honore Deûm, numquid dignabimur aris ?
Conſpectu lucis NIHIL eſt jucundius almæ,
Vere NIHIL, NIHIL irriguo formoſius horto,
Floridius pratis, zephiri clementius aurâ.
Nobilius NIHIL est magnorum ſanguine Regum,
Firmius est adamante NIHIL, Chalybumque mecallis ;
Fata NlHIL ſuperat, NIHIL æquiparabile Cœlo :
In bello ſanctum NIHIL est, Martisque tumultu.

Felix cui NIHIL eſt, (fuerant hæc vota Tibullo,)
Non timet inſidias, ſures, incendia remnit,
Sollicitas ſequitur nullo ſub judice lites ;
Ille ipſe intrepidis qui ſubjicit omnia plantis
Zenonis ſapiens NIHIL admiratur & optat ;
Socraticique gregis ſuit iſta ſcientia quondam
Scire NIHIL, studio cui nunc incumbitur uni,
Nec quicquam in ludo mavult didiciſſe juventus,
Ad magna quia ducit opes & culmen honorum
Noſce NIHIL, noſces fertur quod Pythagoreæ
Grano hœrere Fabæ, cui vox adjuncta negantis
Multi Mercurio freti duce, viſcera terræ
Dura liquefaciunt, simul & pacrimonia miſcent
Arcano inſtantes operi, & carbonibus atris.
Qui tandem exausti damnis fractique labore
Inveniunt, atque inventum NIHIL usque requirunt.
Hoc dimetiri non ulla decempeda poſſit,
Nec numeret, Libycæ numerum qui callet arenæ.

Vel Phœbo ignotum NIHIL eſt, nihil altius aſtris
Tuque, tibi licet eximium ſit mentis acumen
Omnem in naturam penetrans, & in abdita rerum
Pace tua, Memmi, NIHIL ignorare videris.
Sole tamen NIHIL eſt, & puto clarius igni.
Tange NIHIL, dicesque NIHIL ſine corpore tangi :
Cerne NIHIL, cerni dices NIHIL absque colore.
Surdum audit, loquiturque NIHIL ſine voce, volatque
Absque ope pennarum, & graditur ſine cruribus ullis ?
Absque loco, motuque NIHIL per inane vagatur.
Humani generi utilius NIHIL arte medendi.
Ne Rhombos igitur, neu Theſſala munera tentet
Idaliâ vacuum trajectus arundine pectus,
Non legat idaeo dictaeum in vertice gramen,
Vulneribus ſævi NIHIL auxiliatur amoris,
Vexerit & quamvis trans mœſtas portitor undas
Ad Superos imo NIHIL hune revocabit ab orco.

Inferni NIHIL inflectit præcordia Regis,
Parcarumque colos & inexorabile penſum.
Obruta Phlegraeis campis titania pubes
Fulmineo ſenſit NIHIL esse pocentius ictu.
Porrigitur magni NIHIL extra mœdia mundi :
Diique NIHIL metuunt. Quid longo carmine plura
Commemorem ? Virtute NIHIL præstantius ipſa,
Splendidiusque NIHIL, NIHIL est Jove denique majus.
Sed tempus finem argutis imponere nugis,
Ne tibi ſi multâ laudem mea munera charta ;
De NIHILO NIHILI pariant faſtidia verſus.