Certificat de Charles V à son Frère Jean, duc de Berry


1372 (n. st.), janvier. — Paris.


Le roi de France Charles V certifie à son frère Jean duc de Berry qu’il lui a fait présent d’un morceau de la vraie croix conservé à la Sainte-Chapelle du Palais de Paris et qu’il a coupé le morceau de ses propres mains.

Archives nationales, J 185 A [Berry], n° 6 (AE/II/393)

Mentions sur le repli, à gauche du scellement :  Per regem // T. Graffart  ; à droite :  Visa .

Karolus Dei gratia Francorum rex. Quoniam preciosissimum lignum crucis in cujus ara voluit agnus sine macula, verus Dei filius, ex sue affluentia pietatis nullis incluse limitibus, nullis terminis comprehense, pro humani redempcione generis immolari, clandestine poni sub modio non convenit sed super candelabrum et deduci reverenter in publicam vocionem ut quanto evidencius pateat dominice passionis objectus conspectui plurimorum, tanto copiosius ad compunctionem animari valeant et induci ad intrinsece devocionis ardorem ut per hoc horum saluti prestancius consulatur, verum quia humane fragilitatis condicio in continuo motu suum esse recipiens labilitate temporis consuevit oblivionis occasui subjacere, ea solum que scripture ministerio commendantur deduci posse memoriter longum videntur in evum. Eapropter ad perpetuam rei memoriam tenore presencium notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos carissimi fratris nostri germani Johannis ducis Biturie devocionis ardore pensato qua ipse sicut asserit singulariter afficitur ad hujusmodi gloriosissimum lignum crucis, pie peticioni favorabiliter annuentes, certam porcionem ejusdem crucis salutifere, sanguine dominico rubricate, quam in precioso reliquiario sacre capelle palacii nostri regii Parisius de verissimo ligno crucis, nostre et predecessorum ac successorum nostrorum regum Francie custodie ex divina largicione commisso recepimus et nostris manibus propriis abcidimus, eidem germano nostro dedimus, concessimus et realiter tradidimus, damusque et concedimus tenore presencium litterarum, concedentes eidem ut ipse porcionem hujusmodi penes se conservare aut sacro loco vel aliis piis usibus ad exaltacionem orthodoxe fidei erogare, dare et concedere in vita vel morte valeat pro sue beneplacito voluntatis, quam siquidem porcionem ipse germanus noster gracias agens fusisque Deo laudibus vicibus multipliciter repetitis suscepit humiliter et devote. Quod ut indubitanter credatur et eidem germano nostro adhibeatur super hoc ab omnibus Christi fidelibus plena fides, presentes litteras nostras certificatorias sibi concessimus nostri magni sigilli munimine roboratas. Datum Parisius anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo primo, et regni nostri octavo, mense januarii.