Page:Vasari - Vies des peintres - t1 t2, 1841.djvu/916

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

quam ut subridens diceret : Enim vero an tu, homo bone, num et scribere literas meministi ? Ad molestissimum quemdam calumniatorem conversus : Facile, inquit, patiar te, quoad voles, mentiendo ostendere qualis quisque nostrum sit. Tu istiusmodi prædicando efficis, ut te isti parum esse modestum sentiant, magisque me tua istac præsenti ignominia vituperes ; ego tuas istas ineptias ridendo efficio, ut mecum plus nihil assequaris, quam ut cum frustratus a me discesseris, tum te tui pigeat. Ac fuerat quidem natura ad iracundiam comparatus et animo acri, sed illico surgentem indignationem reprimebat consilio, atque ex industria verbosos et pervicaces interdum fugiebat, quod non posset apud eos ad iram non subcalescere. Interdum ultro seprotervis, quo patientiæ assuesceret, offerebat. Familiares arcessebat, quibuscum de literis et doctrina suos habebat perpetuos sermones, illisque exscribentibus dictabat opuscula, unaque simul eorum effigies pingebat aut fingebat cera. Apud Venetias vultus amicorum qui Florentiæ adessent expressit, annum mensesque integros postquam eos viderat. Solitus erat rogare puerulos, eam ne imaginem quam pingeret nossent et negabat ex arte pictum dici, quod non illico a pueris usque nosceretur. Suos vultus propriumque simulacrum æmulatus, ut ex picta fictaque effigie ignotis ad se appellentibus fieret notior. Scripsit libellos De pictura, tum et opera ex ipsa arte pingendi effecit inaudita et spectatoribus incredibilia, quæ quidem parva in capsa conclusa pusillum per foramen ostenderet, Vidisses illic montes maximos