Page:Thresor de la langue francoyse, 1606, 1, Masset, Aegidius, Nomenclator.djvu/149

Cette page n’a pas encore été corrigée
86 NOMENCLATOR VIII. LING.


Fiscus Cic. Sexto Vict. Principis ærarium a fiscis, siue fiscellis, hoc est sportis, quib. includi & asportari pecunia publice principi debita solebat. AL. Ein Furstenschats B. S'heeren Geltkiste GAL. Le fisc, ou le reuenu d'vn prince ITAL. La entrata en del principe H. La renta del rey

Foenus vsura, Fructus e pecunia fenoridata collectus, quod ad sortem vsu accedat. foenus vero, quod sit accepti veluti foetus. τόμοϛ. AL. Wucher B. Woecker GAL. Vsure ITAL. Vsura H. Renueuo, vsura, logto

Hastæ subiicere Cicer. sub corona vendere Iustino, sub corona venire Cæs. in propatulo vendere, hastam in foro ponere, & bona voci subiicere præconis Cicer. auctionari Eidem. ἀπάρτιον προγράφειν Plut. ἀποχηρύττειν Demosth. ἀποχεφασμένωϛ πωλεῖν Eidem. AL. Offentlich verganten vnd verkauffen B. Wtroep houden, Coopdach houden, metten Heere vercoopen, by s'heeren executie vercoopen GAL. Vendre publiquement, & a l'encant ITAL. Vendere all' incanto H. Almonedear

Honorarium Cicer. quod honoris ergô magistratui aut principi reipublicæ nomine offertur, non tanquam debitum. πρεσβεῖον, γέραϛ. AL. Verehrung, Etrenschenck zu einem Fursten oder Oberkeit B. Gheschenck, Vereeringhe, Present t'welck men eenen Prince schenckt GAL. Present fait au prince ITAL. Present che si fa a principi H. Lo que se da al rey

Honorarium etiam merces, quæ medicis, iureconsultis, aliisque oper am beneficy loco præstantibus dabatur. γέραϛ. AL. Ehrenschench, chrlicher lohn B. Vereeringe, eerlijcke loon GAL. Salaire honeste ITAL. Stipendio honesto H. Paga honrada

In assem satisfacere Digest. in solidum. AL. Gar abzalen B. Te vollen betalen, voldoen, op een driemijte toe betalen GAL. Payer iusqu'a vne maille ITAL. Pagar infin ad vn bagatino H. Pagar hasta vn marauediz

Indictio collatio, collecta Cic. ἔρανοϛ, συμβολή. AL. Stewr, so man dem Volch aufflegt B. Impost GAL. Taille ITAL. Taglia H. Cosecha

Intertrimentum Liuio, intertritura Scæuolæ, quod pecuniæ deteritur. παράτριμμα. AL. Abgang oder verlust am Gold vnd Silber B. Verlies, afgang van Gout oft Siluer GAL. Dechet

Isagogicum quod pro rudimento donat discipulus, εἰσαγωγιχόν. vnde Isagogicum dependere dixit Bud. quod fere consonat cum illo Ciceronis, rudimentum ponere, & rudimentum tyrocinij deponere, quod Iustinus dixit. AL. Das willicum Gelt geben vnd bezalen B. Het incom Gelt betalen oft geuen GAL. Payer son beiaune, payer sa bien venue ITAL. Pagar l'entrata nella scuola. H. Pagar algo al mæstro per ser el ben venido en la escuela

Iulius Cæsar Seruiliæ Bruti matri margaritam mercatus est sexagies H-s. nimirum ter centenis Caroleorum millibus.

Lautia Liuio Munera quælegatis exterarum nationum dabantur. λαύτεια mere Romana voce Plutarchus dixit. AL. Frembder bottschaften Geschenck B. T'present datmen eenen Ambassadeur gheeft GAL. Presents & dons donnez aux ambassades estrangiers ITAL. Li doni che si danno a gli ambasciatori forestieri H. El presente y don que se da al ambassador estranero

Legatiuum Vlpiano quod dabaturlegato viatici & impensæ nomine. AL. Zeergelt einer Bettschafft B. Teergelt van eenen wtghesonden persoone, oft Ambassadeur GAL. La paye d'vn ambassadeur ITAL. La spesa d'vn ambasciadore ITAL. La costa del ambassador

Lentulus Augur testante Seneca, quater millies H-s.possedit id est, ducenties centena millia Caroleorum.

Libella Nummulus erat argenteus, denarij pars decima, valebatque assem, qui eratlibralis, ex ære ; ita vt as & libella tantundem pendant : Itaque locum Plinij, qui 33. lib. c. 3. exstat, qui multos male torsit hactenus, nulloque ferme sensu ita legitur. (Libralis, vnde etiam nunclibella dicitur, & dipondius appendebatur assis) in meliorem concinnioremque & veritatis patrocinio securam lectionem immutandum censeo. Libra as, vnde etiam nunc Libella dicitur, & dipondius appendebat II. assis. Facilis lubricusque lapsus in Libra as, vbi a post Libra in duos literarum pedes distractum, præsertim hiante vertice, in lis ab obscitante vel sciolo librario fuit deformatum : eadem ratione in alterum errorem præceps corruit, dum notæ dipondio quæ binos esse produnt, coniunctæ, u literæ formam fere repræsentantes, necessitatem quandam scribendi appendebantur, pro appendebant II. asses, persuasit. Proinde As, Libra & Libella argenti Plauto. & Libella Cic. & Assis pro eodem accipiuntur.ἀσσάριον. valet nostrate moneta Ses penninck, oft half Blancke ende bynæst half penninck. H. 3. marauediz

Libra Romana pondo, est octoginta quatuor denariorum, siue senum & nonagenum drachmarum, siquidem Donarius pendit Atticam drach mam & septimam eius partem : siquidem Celsus lib. 5. cap. 17. vnciam ait esse pondus denariorum septem. Libra Romana argenti puri valet aureos Vngaricos octo, duodenarios octo, cum quatuor duplis, vt annotat exactissimi iudicij vir Georgius Agricola, qui istam rem, vt & metallicam, diligentissime persecutus est. nostratevero moneta sex & decem Caroleos, cum sedecim stuferis. Caroleum autem nomine viginti


sestertios (vt denary trientes) siue stuferos. B. Sesthien Karolus gulden xvj. Stuyuers H. 3360. marauediz

Loliæ Paulinæ mundus & ornat us æstimat us fuit qua dringentis H-S. hoc est, Caroleorum vicies centenis millibus, vt meminit Plinius.

Lucar Tacito, Pecunia quæ ludis & histriombus impendebatur. θεωριχόν xρῆμα.

Lucullus in coenam Ciceroni & Pompeio præbitam impendit quinquagena denariorum millia, hoc est, decem Caroleorum millia.

Lytrum Ennio, quod pro captiui corporis redemptura dependitur. λύτρον, ἂποινον Hom. AL. Rantzon B. Ranssoen GAL. Ranson ITAL. Ransone H. Ranzon

Mæotrum quod obstetrici datur. μαίωτρον. AL. Der Hedbaumen lohn B. Vroevrouwen loon GAL. Salaire de la sagefemme ITAL. Salario della allenatrice H. Sueldo de la partera

Materia nummorum, præter aurum, argentum, & æs, quæ recensuimus, fuit etiam ferrum, plumbum, & corium. Ferreo numismate vsos fuisse Byzantios, fidem faciunt Plato Comicus in Pisandro, & Aristophanes in Nebulis. Quin & Lacedæmonij ingentis molis ferreis nummis vsi leguntur, quorum tamen vile admodum erat pretium. Plumbeos vero nummos (e plumbo ne candido an nigro, non satis liquet) Syracusis percussos iussus tyranni Dionysij, Pollux auctor est locuples. Caracallam quoque tmperatorem e plumbo deargentato monetam inuulgasse, Dion memorat. At e corio nummos, quos scorteos nominat Hieronymus, in vulgus sparsisse Numalegitur. certe pecuniam de corio bubulo extitisse olim, quo tempore Carthaginis fundamenta Dido locauerat, sunt qui autumant ad illum Virgil. versum, Taurino quantum possent circundare tergo : atque inde pecuniam dictam, quod ex eo pecore originem sumpsisset. vti a Donato annotatum est. Ceterum qui primus mcnetam excuderit, ingens controuersia atque æmulatio inter scriptores extitit, quando Hermodicen Midæ Phrygum regis vxorem prudentem foeminam, cudisse primam Cumanis numisma scriptum reliquit Heradides Ponticus, Phedonem Argiuum prmum cudendæ monetæ auctorem nominat Pollux : cam gloriam Erichthonio apud Athenienses alij asserunt : Lydis attribuit Xenophanes : Naxiis scriptor Aglaosthenes : nec desunt qui in Aegina primum argentum excusum volut : callia prætore Athenis æreum nummum fuisse percussum, Suidas annotat : apud Italos primus id factitauit Ianus : qua de caussa apud eam gentem datum illius honori fuit, vt gemini eius caput monetareferret : eam tamen laudem Saturno propriam esse nonnulli voluerunt.

Neque vero silentio obliteranda suntilla, quod Aetolorum nummus Herculem præferebat claua confringentem Acheloo cornua : Corcyræus, triremem remigio subactam habebat pro nota : Tenedius securim cum binis capitibus viri foeminæque auersis : Tarentini in sua moneta Tarantem conditorem delphino insidentem habuere : Dymæi capram, quæ ranam proterebat : Crotoniatæ tripodem Delphicum : Leueady nauem : Corinthij Pegasum cum Neptuno tridentigero sedente : Lycij leonem cum capra insidente : Naxij barbatum Bacchum & cum poculo Satyrum : Chy Harpyiam : Eretrienses Dianæ speciem : Histiæi Neptunum ceto insidientem : Metapontini Cererem cum arista : Boeoty niuscam alatam, cum ceruo, cantharum bacchi cum racemo : Herculisque bipennem Thebani : Phocenses aquilam & tripodem : Trachiny sedentem Herculem : equum Thessali : Locrorum aly stellam, alij cicadam, aly pugilem : Macedones Herculis clauam, & hircina cornua : Chalcis postomidem : Byzantim delpbinum tridenti circumfusum : Thasij Bacchum coronatum & Herculem seruatorem : Rhegini leporem cum curru : binos gallos pugnantes Dardani : Mitylenæi Sapphus ciuis suæ effigiem : Chij Homerum : noctuam Athenienjes : Argiui lupum teste Sophoclis interprete, vel murem, vt Pollux refert : A spendij palestritas : Troezeny tridentem cum Mineruæ facie : Troiani Troiam, id est seropham : Cyziceni leonem : Alexander macedo bucephalum equum & victoriam alatam : Pyrrhus Palladem hastatam sedentem in solio : Philippus Macedo bigas : Demetrius Neptunum reducem, Augustus Cæsar Capricorni sideris notam, sub quo in lucem editus fuerat : Cererem legiferam Liuia : Brutus hinc suam effigiem, illinc pileum & pugiones duos : Hadrianus Imp. sedentem iustitiam. Atque hæc quidem hactenus : nunc reliqua exequamur.

Medici ducena quinquagena annua ab imperatoribus accipiebant, Plinio teste, nstrate moneta Carolcorum duodena millia & quinquaginta.

Menstruum Cicer. & Liuio, cibarium in mensem.AL. Fursehung der Prouiand fur ein Monat B. Spijse voor een Mænt, Mæntkost GAL. Viande ou prouision pour vn mois ITAL. Prouanda per vn mense H. Prouisio y comida para vn mes

Menstruum Vlpiano, pro stipendio militis in mensem ἐπιμήνιον. Epimenij voce etiam Iuuenalis vtitur : de quo mox.AL. Ein Monatsold B. Een Mænt solt, gagie voor een Mænt GAL. Gage d'vn mois ITAL. Soldo per vn mese H. Sueldo y salario de vn mes

Porro Iuuenalis Epimenia vocat exilia & sordida munuscula, quæ in singulos menses pro nauata opera conferebant : vt in illum eius poetæ versiculum annotaui.