Page:Société des amis des sciences, de l’industrie et des arts de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1878, Tome 1.djvu/254

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
180
mémoires

seu poterunt quoquomodo, nec eos ah ipsis persequendis in prædictis curiis vel earum altera per minas vel alias quolibet retrahere sattagent seu ad desistendum inducent.

Procuranda vero ordinanda et disponenda ac imponenda per dictos sex consiliarios in casibus præmissis et non aliis erunt tantum per curiales curiæ temporalis Aniciensis debite exequenda ac effectui debito mancipanda absque tamen aliquibus pro præmissis clamore seu decima persolvendis ; duos quoque missores seu nuntios simplices habebunt et habere poterunt prædicti sex consiliarii, quibus nulla jurisdictio potestatis seu cohertio competet seu competere poterit, nec virgam seu haculum portabunt seu portare poterunt aliqualem.

Quid non immobile non acquirent nec acquirere poterunt prædictî sex consiliarii seu cives Anicienses in communi infra civitatem Aniciensem, suburbia, districtum et pertinentias ejusdem, absque consensu et licentia dicti domini episcopi et successorum suorum, nisi forte si ipsis civibus expediens videatur domum unam sine quocumque fortalitio præsenti et futuro, ubi archam communem et sigillum et alia opportuna custodire poterunt. Custodia vero clavium portarum civitatis Aniciensis et fortalitiorum ipsius ad dominum episcopum pertinebit.

Item hiis tam prædicti consiliarii quam cives contenti manebunt perpetuo et manere debebunt ; quæ prædictis consiliariis permissa et concessa censebuntur auctoritate et consensu dicti domini episcopi sicut et domini regis. Quæcumque vero alia per dictos cives Anicienses in dicte sua gratis vel alias ex post a domino rege obtenta seu per eos aut eorum nomine occupata quomodolibet nullius erunt penitus firmitatis, nec poterunt alia a domino rege quovismodo obtinere, sed remanebunt et remanere debebunt prædicti consiliarii et cives homines immediate subditi et justiciabiles ut prius dicti domini episcopi ac communis curiæ Aniciensis et quorumlibet successorum suorum, tenebunturque dicti sex consiliarii ad mandatum bajuli aut judicis vel eorum aut cujuslibet ipsorum locatenentium dictæ temporalis curiæ Aniciensis ad excubias ipsius curiæ, cum expediens fuerit, cum armis venire, incedere, vel mittere sufficientes. Quibus sex consiliariis jam dictis curiales prænominati mandare poterunt et debebunt, dictique sex consiliarii prædicta sine moræ dispendio adimplere debebunt, hoc duntaxat excepto quod ad executiones seu pœnas corporales infligendas venire non cogantur inviti, armaque portare seu excubiare aliter non poterunt seu præsument per dictam civitatem et districtum ejusdem ex aliqua causa absque licentia curialium prædictorum.