Page:Société des amis des sciences, de l’industrie et des arts de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1878, Tome 1.djvu/251

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
177
documents et notes sur le velay

liariorum mutabuntur, ita tamen quod cum per dictum dominum episcopum vel dictos vicarios, sedes vacante, consiliarium unum prædictum non de civitate Aniciensi sel aliunde de comitatu creari continget, is creatus eo casu tenebitur per annum quo consiliarus fuerit sicut et quinque alii Anicii residere, cui de bonis communibus consiliariorum et civium prædictorum vadia consilia sicuti uni ex aliis quinque consiliariorum anno quolibet persolventur, ita quod reliqui quinque consiliarii nihil poterunt disponere vsl procurare seu expedire quoquomodo nisi vocato debite et rationabiliter audito consiliario per dominum Aniciensem creato seu vicarios, ut præfertur ; hoc excepto quod si tempore hujusmodi novæ mutationis seu creationis contingeret prefatum dominum episcopum seu prædictos vicarios, sede jam dicta vacante, nolle seu recusare prædictum suum unicum consiliarium creare causa quacumque, rationabili aut legitimo impedimento cassante, vel etiam ipsum episcopum agere in remotis, eo casu lapso mense a die qua nova creatio seu mutatio proximo imminebit immediate sequenti et numerando, dicti quinque per partem dictorum civium creati de novo possint pertinentia ad consiliariorum ipsorum infrascriptum officium debite expedire. Quod si idem dominus episcopus tempore novæ creationis seu mutationis vel predicti vicarii, sede prædicta vacante, causam aliquam rationabilem seu impedimentum legitimum habuerint prefatum suum consiliarium non creandi, tunc infra dictum mensem dictus dominus episcopus seu vicarii necnon prædicti quinque consiliarii et cives, si et prout eorum quoslibet tanget et pertinuerit, causam seu impedimentum hujusmodi finare, removere ac tollere fraude cessante qualibet sint adstricti. Si vero prædicto mense durante aliqua ad dictorum consiliariorum officium pertinentia fuerint necessario peragenda, prædicti creati de novo per partem dictorum civium ea possint una cum antiquo consiliario dicti domini episcopi anni tunc proxime præteriti debite expedire.

Item prædicti sex consiliarii anno quolibet in sua nova creatione jurabunt sacrosanctis Dei evangeliis, in manibus bajuli seu judicis curiæ communis Aniciensis sive eorum locatenentium, antequam alicui rei administrandæ se ingerant, per eos tactis, ac etiam jurare tenebuntur et etiam in qualibet mutatione nova dicti domini episcopi et quorumlibet successorum suorum, quod suum officium fideliter exercebunt, eruntque ipsi domino episcopo et suæ Aniciensi ecclesiæ boni et fideles, et quod limites potestatis sibi ex præsenti compositione competentis et attributæ quomodolibet non excedant, sed quod omnia et singula in compositione