Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1881-1882, Tome 3.djvu/252

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
243
testament de noble jean de sugères

bus et cum humililate de eorum benevolencia ; placeat presbiteris, qui intererint ibidem, dicere supra sepulturam unam oracionem pro anima mea ; omnibus aliis autem presbiteris et religiosis volo dari : scilicet presbiteris venientibus supra sepulchrum ad minus duodecim denarios, et aliis clericis prout exequtoribus meis videbitur faciendum.

Item, lego et fieri volo, infra duos menses post decessum meum unam helemosinam pauperibus Jesus-Christi, preconizatam antea per quindecim dies, quibus pauperibus volo dari et distribui, cuilibet in dicta helemosina venienti, quatuor denarios pro salute animarum illorum quibus teneor quoquo modo.

Item, volo et ordino quod, infra tres menses post decessum meum, fiat unus retors apud Seugerias pro remedio anime mee et parentum meorum et omnium quibus teneor, quoquo modo ; et volo dari cuilibet sacerdoti, venire volenti in dicto retorn, unum Turonensem grossum argenti albi regis Ludovici seu Philippi ; et amplius volo et ordino quod, eadem die, fiat una helemosina omnibus pauperibus Jesus-Christi, dictam helemosinam recipere volentibus : et volo quod cuilibet dentur duo denarii.

Item, volo et ordino quod, in casu in quo testamentum carissimi fratris mei Hugonis de Seugeriis non esset completum, tamen credo pauca remanere ad complendum, volo quod illa que defficerent ad complendum : de bonis meis propriis compleantur.

Item, lego heredibus Guillelmi Ceyselli, quondam nepotis mei, viginti florenos auri boni ponderis, semel.

Item, do et lego, pro missis celebrandis pro remedio anime mee et illorum quibus teneo, sexaginla florenos auri boni ponderis, semel.

Item, volo et ordino quod, incontinenti infra tres dies post decessum meum, raupe mee dentur et dividantur per exequtores meos, prout videbitur eis faciendum.

Item, do et lego ancille mee, quam nunc teneo, duos florenos auri boni ponderis, ultra illaque sibi debeo de salario suo.

Item, do et lego vagleto meo, quem nunc teneo, ultra ea in