Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/96

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
93
documents et notes sur le velay

que idem Pontius habet in castro et mandamento predictis. Et pro predictis omnibus habitis, receptis et recognitis, dictus Poncius pro se et nomine quo supra fecit homatgium ligium et juravit fidelitatem, ad sancta Dei evangelia manualiter tacta, dicto domino episcopo presenti et recipienti ; nomine suo et dicte Aniciensis eclesie et successorum suorum episcoporum Aniciensium, qui pro tempore fuerint, cum omnibus capitulis fidelitatis materna lingua eidem Pontio expositis et declaratis per dominum episcopum supadictum : protestatione facta per dictum Pontium quod si aliqua alia amplius dicto domino episcopo et ecclesie Aniciensi recognoscere deberet et recognoscere teneretur, quod ea recognosceret cum ad ejus noticiam perveniret ; dictus vero dominus episcopus recognitionem predictam recepit, salvo tamen sibi et successoribus suis et dicte Aniciensi ecclesie in omnibus et per omnia jure suo ac jure alieno, et quod si aliqua alia ea ultra ea que supra sunt recognita, dictus Poncius recognoscere deberet dicto domino episcopo et Aniciensi ecclesie, quod in illis que non essent recognita sit integrum et salvum jus super comissione feudi et aliis prefato domino episcopo et sucessoribus suis et Aniciensi ecclesie supradicte.

Acta sunt predicta publice Anicii, in fornello superiori Chesie anno et Ydus predictis, presentibus testibus discretis viris dominis Petro de Servissas, thesaurario, Raymundo de Poiolario, Bertrando de Sereis, canonicis Aniciensibus ; magistris Hugone del Cher, Guillelmo Garini et Stephano de Botoneto, jurisperitis ; domino Raimundo Juliani canonico Albiensi, domino Durando de Lode, capellano, domino Bertrando de Alta ripa, milite, et magistris B. de Maloere et Petro de Croso, notariis supradictis publicis, et magistro Felice de Furno, notario publico in toto regno Francie, vice cujus et mandato et auctoritate ejus ego Bernardus de Brivata, publicus notarius dicti domini Regis, predicta omnia de notis dicti magistri Felicis fideliter extraxi, nichil adito (sic) vel detracto, ut juratus ejusdem. Et ego Felix de Furno, predictus publicus in regno Francie auctoritate regia notarius, qui in predictis extractis, jussu meo, de cartulario et protocollo meo per dictum Bernardum de Brivata, juratum meum, presens interfui, et hic subscripsi et ad majorem premissorum omnium firmitatem habendam et in eorum testimonium signum meum solitum apposui.

(Signet du notaire)