Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/89

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
86
mémoires

suis, censibus, talliis et aliis juribus universis sit et esse debeat ipsius domini Poncii de Godeto, et in ipso manso et ejus pertinentiis ipse dominus Poncius de Godeto habeat merum et mixtum imperium et omnimodam jurisdictionem, et ad ipsum Poncium de Godeto dictus mansus pertineat pleno jure, ita tamen quod sit in electione dicti domini Poncii an velit dictum mansum cum ejus pertinentiis esse de mandamento castri de Chaptolio predicti ;

Item convenerunt quod dictus dominus Poncius de Godeto debeat et teneatur solvere omnia debita et specialiter dotem domine Marquesie, relicte dicti domini Poncii de Chaptolio quondam, que dictus dominus Poncius de Chaptolio quondam debebat tempore mortis sue, et satisfacere creditoribus dicti domini Poncii supradicti, et clamores dicti domini Poncii de Chaptolio emendare et pacificare, ita quod dictus dominus episcopus seu ejus successores ad solvendum debita et emendandum forefacta dicti domini de Chaptolio minime teneantur, sed a predictis sint penitus liberi et immunes ;

Item convenerunt quod si super predictis vel aliquo predictorum aliqua dubietas seu obscuritas appareret, quod judex et officialis predictus hinc ad annum posset dubia et obscura interpretare, corrigere et in eis addere et minuere ; prout sibi visum fuerit expedire ;

Et cum predictis voluerunt et convenerunt dictus dominus Poncius et dictus dominus episcopus quod inter ipsos et eorum successores sit pax firma et finis perpetuus et remissio generalis, et quod occasione predictorum, salvis et retentis supradictis, unus ab alio non possit aliquid petere in judicio vel extra ;

Et quod omnia et singula supradicta dictus dominus Poncius et dictus dominus episcopus cum consensu capituli Aniciensis pro se et suis successoribus universa teneant, custodiant et observent et contra predicta vel aliquid de predictis non veniant per se vel aliquam personam interpositam, nec alicui contravenire consentiant, se ad invicem sollempnibus stipulationibus, sub obligatione omnium bonorum suorum presentium et futurorum, et sub pena mille librarum turonensium a parte parti promissa sollempniter et stipulata promiserunt ; et ad sancta Dei evangelia dictus dominus Poncius a se corporaliter tacta, et dominus Armandus de Bousols[1], abbas Sancti Petri de Turre Aniciensis, in animam dicti domini episcopi ju-

  1. Armand de Bouzols, abbé de Saint-Pierre-Latour au moins dès 1285, (Gall. Christiana, Eccl. Aniciensis, t. II, col. 754).