Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/76

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
73
documents et notes sur le velay

Item super nono et decimo capitulis requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit famam esse de contentis in eis.

Requisitus quid est fama et ubi et inter quos et a quo tempore citra audivit dictam famam, respondit et dixit ut supra in primo capitulo.

Item super xiiio et xxiiiio capitulis requisitus, dixit, ut supra dixit, et nihil plus.

Item super xvo et xvio et xviio capitulis, dixit requisitus famam esse de contentis in dictis capitulis.

Requisitus quid est fama et ubi et inter quos et a quo tempore citra audivit dictam famam, respondit et dixit ut supra in primo capitulo.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit ut supra et nihil plus.

Requisitus si tempore, quo dicuntur facte fuisse dicte conventiones inter dictum dominum B., condam Aniciensem episcopum et dictum dominum Poncium de Captolio, vivebat pater dicti domini Poncii, dixit se nescire ; dixit tamen quod audivit dici quod sic.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Silvinot, de Chapteuil.

Silviotus de Captolio, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit famam esse publicam de contentis in dicto capitulo ; aliter dixit se nescire.

Requisitus quid est fama, respondit et dixit illud esse famam publicam quod tota gens dicit.

Requisitus ubi et inter quos st dicta fama, dixit quod in terra de Captolio et locis circumvicinis et inter gentes dicte terre et locorum circumvicinorum.

Requisitus a quo tempore citra audivit dictam famam, dixit quod bene sunt xxx anni et a xxx annis citra.

Requisitus si tempore, quo dicebantur fuisse facte dicte convenciones inter dictum dominum episcopum Aniciensem et dominum Poncium de Captolio, vivebat pater dicti domini Poncii de Captolio, dixit quod sic.

Requisitus qualiter scit, dixit quod postquam dicuntur fuisse facte dicte convenciones inter predictos dominum episcopum Aniciensem et dictum