Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/62

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
59
documents et notes sur le velay

Item super xviio capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipse vidit frequenter dictum dominum Poncium de Captolio deffendentem dicta tenementa ab hominibus extraneis et vidit et audivit pluries, ut dixit, quod homines habitantes infra dictas limitaciones veniebant ad assizias castri de Captolio et ibi accipiebant et faciebant jus et adhuc hodie faciunt.

Item super xviiio capitulo requisitus, dixit se nichil aliud scire quam supra dixit.

Requisitus si tunc temporis, quando dictus dominus episcopus Aniciensis tenebat dictum castrum de Captolio vel dominus Drogo d’Albusso, miles, pro dicto domino episcopo, vivebat pater dicti domini Poncii, dixit quod sic ut sibi videtur ; aliter dixit se nichil scire.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Guillaume de Furnon.

Guillermus de Furno, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit famam esse de contentis in ipso capitulo.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quod tota gens dicit.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod in terra de Captolio et inter homines ipsius terre de Captolio.

Super secundo capitulo requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit famam esse in terra de Captolio et inter gentes ejusdem terre.

Requisitus quid est fama, dixit ut supra.

Item super quarto capitulo et quinto requisitus, dixit ut in primo dixerat et nichil plus.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super septimo et octavo capitulis et eciam nono et decimo requisitus, dixit ut in primo et nichil plus.

Item super xio et xiio capitulis requisitus, dixit famam esse in terra de Captolio et inter gentes ipsius terre, aliter dixit se nescire.

Item super xiiio et xiiiio capitulis requisitus, dixit se nihil amplius scire quam supra dixerat in primo.