Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/54

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
51
documents et notes sur le velay

Item super xvo capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super xvio capitulo requisitus, dixit se audivisse dici a Guillermo Medici quod dominus Poncius de Captolio dixit ipsi Guillermo quod ipse habebat plures amicos in ecclesia Aniciensi, quare ipse credebat quia ipse recuperaverat cartam, que facta fuerat inter ipsum dominum Poncium et dominum episcopum predictum super facto terre de Captolio, et quod illi de ecclesia nunquam magis viderent dictam cartam, quia ipse ipsam cartam laniaverat et fregerat.

Requisitus ubi et quando audivit dici predicta a dicto Guillermo Medici, dixit quod bis vel ter diverssis oris e temporibus et etiam in locis diverssis apud castrum de Captolio.

Item super xvii capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eodem capitulo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod vidit sepe predictum dominum Poncium de Captolio tenentem, possidentem et deffendentem dicta castra et tenementa usque ad dictas bolas.

Item dixit se vidisse et audivisse quod homines de Monte-Usto et de Monte-Viridi et de mandamentis et tenementis eorum veniebant ad assizias ad castrum de Captolio et ibi accipiebant jus, et adhuc faciunt.

Super xviiio capitulo requisitus, dixit famam esse de hiis que supra deposuit.

Requisitus quid est fama, dixit ut supra.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem.

Requisitus si prece vel precio, gracia, hodio vel timore doctus vel instructus, fert suum testimonium, dixit quod non.


Déposition de Pierre Charreyre, prêtre.

Dominus Petrus Carrerie, presbyter, testis juratus, requisitus super primo capitulo, tercio, quarto et quinto, dixit famam esse de contentis in dictis capitulis.

Requisitus quid est fama, dixit illud esse famam quod comuniter dicitur a gentibus.

Requisitus ubi et inter quos est dicta fama, dixit quod in terra de Captolio et inter gentes ipsius terre : dixit eciam plus quod ipse vidit et audivit quod dominus Drogo d’Albusso tenebat dictum castrum de Captolio cum