Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/52

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
49
documents et notes sur le velay

Item super tercio capitulo requisitus, dixit se nichil scire, nisi quia audivit dici publice tune temporis ut in eodem capitulo continetur.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipse vidit et audivit et presens fuit.

Requisitus quid vidit et audivit, dixit quod ipse vidit et audivit quod, facta dicta reddicione que fuit facta en la chesia, cum dictus dominus Poncius de Captolio staret flexis genibus coram dicto domino episcopo, dictus dominus episcopus elevavit diciun dominum Poncium et tunc obsculatus fuit eum.

Item super septimo capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia ipse vidit et audivit quod in crastinum illius diei quo fuit facta dicta donacio, convencio et reddicio en la chezia, dictus dominus episcopus et dictus dominus Poncius de Captolio et plures alii iverunt ad castrum de Captolio, et cum fuerunt illuc, vidit et audivit quod dictus dominus Poncius, vocatis pluribus hominibus terre de Captolio, dixit in presencia ipsorum : Domini, sciatis quod dominus episcopus, qui hic est, reddit michi castrum de Captolio cum pertinenciis suis universsis sub hac tamen condicione, quod si cortingat me mori absque herede ex meo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum pertinenciis suis sit perpetuo ecclesie Aniciensi, et ego sub ea condicione recepi dictum castrum cum pertinenciis suis ab ipso.

Requisitus ubi fuerunt dicta verba prolata, dixit quod infra burgum castri predicti de Captolio extra tamen fortalicia dicti castri.

Requisitus qui erant ibi presentes, dixit quod dominus Bertrandus de Saissac et dominus Guillermus de Borna et dominus Poncius de Glavenacio, canonici ecclesie Aniciensis, et plures alii de quorum omnium nominibus dixit se non recordari.

Item super octavo capitulo requisitus, dixit se nichil scire.

Item super nono capitulo requisitus, dixit quod ipso vidit et audivit quod cum dictus dominus episcopus reddidisset claves dicti castri predicto domino Poncio et eciam fecisset exire gentes suas de castro, dictus dominus Poncius, qui tunc domicellus erat, dixit dicto domino episcopo : Domine, ecce ego trado vobis claves dicti castri de Captolio in signum donacionis a me vobis facte nomine Aniciensis ecclesie mittendo vos nomine Aniciensis ecclesie in possessione ipsius castri et pertinenciarum suarum ;

Tome II, 1881.
4