Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/49

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
46
mémoires

presens fuit : nam ipse tunc morabatur cum dicto domino episcopo et custodiebat ejus cameram.

Requisitus in quo loco predicta fuerunt facta et dicta, dixit quod apud Anicium in chesia, in camera inferiori, ubi est fornellus.

Requisitus qui erant presentes, dixit quod dominus Durantus de Saissac, canonicus Aniciensis, et dominus Poncius de Glavenas, canonicus Aniciensis, et magister Guido de Alvernia et magister Arnaldus, qui nunc est de ordine Predicatorum, et plures alii de quorum omnium nominibus dixit se non recordari.

Requisitus ex qua causa dictus dominus episcopus ceperat dictum castrum et dictum dominum Poncium, dixit quod ex eo ut audivit dici quia dictus domines Poncius de Captolio et domina Agnes, ejus mater, interfecerant apud Anicium quendam hominem et quandam mulierem.

Requisitus si vidit quando eos interficerent, dixit quod non, sed ita audivit dici ; tamen dixit se vidisse predictos hominem et mulierem interfectos apud Anicium en Las Grazas, qui dicebantur fuisse interfecti a predictis matre et filio.

Requisitus si tunc temporis vivebat pater dicti domini Poncii de Captolio, dixit se nescire.

Item super secundo capitulo requisitus, dixit ut in proximo dixerat et nichil plus.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit se nichil scire, nisi quia audivit dici ut dixit quod in eo continetur.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia ipse audivit et vidit et presens fuit.

Requisitus quid vidit et audivit, dixit se vidisse et audivisse quod dictus dominus episcopus dixit dicto domino Pontio : Ponti, Nos reddimus tibi castrum de Captolio cum omnibus pertinenciis suis sub hoc pacto et sub hac convencione, quod si contingat te mori absque herede masculo ex tuo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum omnibus pertinenciis suis debeat esse ecclesie Aniciensi, et tunc in reddicione ipsa dictus dominus episcopus obsculatus fuit dictum dominum Poncium de Captolio et vice verssa ditus dominus Poncius dictum dominum episcopum.

Requisitus ubi fuit datum dictum obsculum, dixit quod apud Anicium in chesia, in camera inferiori, ubi est fornellus.

Item super septimo capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.