Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/43

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
40
mémoires

pertinenciis sub hoc pacto et hac convencione quod, si contingat me mori absque herede masculo ex meo corpore procreato, quod castrum de Captolio cum pertinenciis suis et terra ei inherenti sit ecclesie Aniciensis, et si haberem filiam quod ecclesia eam maritare teneatur ; quibus dictis per dictum dominum Poncium dictus dominus episcopus reddidit dicto domino Poncio de Captolio dictum castrum et claves dicti castri sub pacto et convencione predictis.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia sic vidit et audivit et presens fuit ; nam tunc morabatur cum dicto domino episcopo ut dixit.

Requisitus ubi fuerunt prolata dicta verba per dictum dominum episcopum et ubi facta dicta reddicio, dixit quod ante portam primam dicti castri de Captolio.

Requisitus de presentibus, dixit quod Poncius Andree et Poncius Auzile, et magister Guido de Alvernia, canonicus Aniciensis, et dominus Bertrandus Aspais, canonicus ecclesie Aniciensis, et dominus Poncius de Bausac et plures alii de quorum omnium nominibus dixit se non recordari.

Requisitus si tunc temporis vivebat pater dicti domini Poncii, dixit se nescire.

Super secundo capitulo requisitus, dixit ut primo dixerat et nichil plus.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit se nichil scire nisi quod sic dicebatur comuniter per gentes ut in eo continetur.

Item super sexto capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quia ipse vidit quod dictus dominus episcopus obsculatus fuit dictum dominum Poncium incontinenti facta dicta convencione et reddicione et hoc in duobus locis scilicet in civitate Anicii, in chesia, in camera inferiori ubi est fornellus semel, et alia vice ante portam castri de Captolio, cum dictus dominus episcopus reddidit dictum castrum cum suis pertinenciis dicto domino Poncio reipsa.

Item super septimo capitulo requisitus, dixit quod in primo capitulo dixerat et nichil plus.

Item super octavo capitulo requisitus, dixit idem ut in primo dixerat et nichil plus.

Super nono capitulo requisitus, dixit ita verum esse ut in eo continetur capitulo.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia sic vidit et audivit.

Requisitus quid vidit et audivit, dixit se vidisse et audivisse quod cum dictus dominus episcopus reddidisset claves dicti castri de Captolio dicto