Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/41

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
38
mémoires

ciensi per in perpetuum, et in dicta reddicione vidit quod dictus dominus episcopus obsculatus fuit dictum dominum Poncium.

Requisitus ubi fuit facta dicta reddicio, dixit quod in civitate Aniciensi a la chieza in camera domini episcopi Aniciensis ubi est fornellus.

Requisitus qui orant presentes quando fuit facta dicta reddicio et convencio, dixit quod dominus Poncius de Glavenas, canonicus Aniciensis, et dominus Poncius de Bauzac, miles, et Poncius Andreas et plures alii, de quorum omnium nominibus dixit se non recordari.

Requisitus qualiter scit predicta, dixit quod quia vidit et audivit et presens fuit.

Item dixit se audivisse dici quod in crastinum illius diei quo facta fuit dicta reddicio et convencio, dictus dominus episcopus una cum dicto domino Poncio ivit ad castrum de Captolio et reddidit dicto Poncio dictum castrum de Captolio et terram reipsa, ipse tamen qui loquitur presens non fuit ut dixit.

Super secundo capitulo requisitus, dixit ut in primo dixerat et nichil plus.

Item super tercio capitulo requisitus, dixit se ita audivisse dici ut in eo continetur, aliter dixit se nichil scire.

Item super septimo capitulo requisitus, dixit se ita audivisse dici ut in eo continetur, aliter dixit se nichil scire.

Super aliis generalibus requisicionibus requisitus, dixit ut supra testis proximus dixit super hiis requisitus.

Super aliis articulis non fuit requisitus quia nec fuit productus.


Déposition de Jean Guers.

Johannes Guers, testis juratus, requisitus super primo capitulo, dixit quod bene sunt quadraginta et quatuor anni, ut sibi videtur, quod ipse audivit dici quod dominus Poncius de Captolio, qui tunc domicellus erat et domina Agnes mater sua interfecerant in civitate Anicii quendam hominem et quandam mulierem ; ipse tamen qui loquitur non vidit predictum delictum comitti ut dixit.

Item dixit se vidisse et audivisse tunc temporis quod occasione dicti excessus, qui dicebatur esse factus per predictos matrem et filium, dominus B., tunc Aniciensis episcopus, cum magno exercitu ivit ad castrum de