Page:Société agricole et scientifique de la Haute-Loire - Mémoires et procès-verbaux, 1879-1880, Tome 2.djvu/40

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
37
documents et notes sur le velay

Item requisitus qui erant presentes tempore quo facta fuit dicta reddicio et convencio, dixit quod dominus Poncius de Glavenas, canonicus Aniciensis et magister Guido de Alvernia et plures alii, de quorum omnium nominibus dixit se non recordari.

Requisitus qualiter scit predicta, dixit quod quia ita vidit et audivit secundum quod supra deposuit.

Requisitus si dictus dominus Poncius habebat tunc temporis patrem, dixit quod sic et ipse qui loquitur vidit eum captum apud monasterium sancti Theofridi post convencionem predictam.

Requisitus quare detinebatur captus, dixit quod quia erat mente captus ut dicebatur.

Requisitus quo nomine vocabatur pater dicti domini Poncii, dixit se nescire.

Item super secunda intencione requisitus, dixit idem ut in prima et nichil plus.

Item super tercia intencione requisitus, dixit ita verum esse ut in ea continetur.

Requisitus qualiter scit, dixit quod quia audivit dici.

Super septima intencione requisitus, dixit se nichil scire.

Requisitus si prece vel precio, gracia, vel hodia vel timore vel instructus fert suum testimonium, dixit quod non.

Requisitus quam partem vellet obtinere, dixit quod jus habentem. Super aliis capitulis non fuit requisitus quia non fuit productus.


Déposition de Bessonet de Lapte.

Bessonet de Lapte, testis juratus de veritate dicenda, requisitus super prima intencione, dixit se vidisse et audivisse, bene sunt quadraginta anni et plus ut sibi videtur, quadam die de qua non recordatur, dixit tamen quod inter festum sancti Michaelis et festum Omnium Sanctorum fuit, quod dominus Poncius de Captolio, qui tunc domicellus erat, requisivit dominum B., tunc episcopum Aniciensem, ut sibi redderet terram de Captolio quam ad manum suam dictus dominus episcopus posuerat, ut audivit dici pro quibusdam excessibus a dicto domino Poncio perpetratis.

Item dixit se vidisse et audivisse quod tunc temporis dictus dominus episcopus reddidit dicto domino Poncio terram de Captolio verbo, sub hoc pacto quod si idem dominus Poncius decederet absque herede masculo ex suo corpore procreato, quod dicta terra de Captolio esset ecclesie Ani-