Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/416

Cette page n’a pas encore été corrigée


Quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Syllanum, generos duos, Pompeium Magnum & L. Syllanum, socerum filiæ suæ Crassum, frugi hominem, tam similem sibi, quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiæ suæ, Messalinam uxorem suam, & ceteros, quorum numerus initi non potuit : placet mihi in eum severè animadverti, nec illi rerum judicandarum vocationem dari, eumque quàm primum exportari, & cœlo intra dies xxx excedere, olympo intra diem tertium.

Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos,

Illuc unde negant redire quemquam.

Dum descendunt per viam sacram, interrogat Mercurius, quid sibi velit ille concursus hominum, num Claudii funus esset ? Et erat omnium formosissimum, & impensa cura plenum, ut scires deum efferri, tibicinum, cornicinum, omnisque generis æneatorum tanta turba, tantus conventus etiam Claudius audire posset. Omnes læti, hilares. P. Rom. ambulabat tamquam liber. Agatho, & pauci causidici plorabant,