Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/414

Cette page n’a pas encore été corrigée

antequam audires, damnasti ? Hoc fieri solet ? in cœlo fit. Ecce Jupiter, qui tot annos regnat, uni Vulcano crus fregit, quem

ριψε ποδος τεταγων απο βηλου φεαωεσιοιο.

& iratus fuit uxori, & suspendit illam : num quid occidit ? Tu Messalinam, cujus æque avuriculus major eram, quam tuus, occidisti. Nescio, inquis ? Dii tibi malefaciant : adeo istud turpius est, quod nescis, quam quod occidisti.

Iste C. Cæsarem non desiit mortuum prosequi. Occiderat ille socerum : hic & generum. Caius Cæsar Crassi filium vetuit Magnum vocari : hic nomen illi reddidit, caput tulit. Occidit in una domo Crassum Magnum, Scriboniam, Tristioniam, Assarionem, nobiles tamen : Crassum vero tam fatuum, ut etiam regnare posset. Cogitate P. C. quale portentum in numerum deorum se recipi cupiat. Hunc nunc deum facere vultis ? Videte corpus ejus, diis iratis natum. Ad summam tria verba citò dicat, & servum me ducat. Hunc deum quis colet ? Quis credet ? Denique dum tales deos facitis, nemo vos deos esse credet. Summa rei, P. C. si honeste inter vos gessi, si nulli durius respondi, vindicate injurias meas. Ego pro sententia mea hoc censeo. Atque ita ex tabella recitavit.