Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/410

Cette page n’a pas encore été corrigée


his, quos alit ζειδωρος αρ`χρα. Qui contra hoc S. C. deus factus, fictus, pictusve erit, eum dedi larvis, & proximo munere inter novos auctoratos, ferulis vapulare placet.

Proximus interrogatur sententiam Diespiter Vicæ Potæ filius, & ipse designatus Cos. nummulariolus. Hic quæstu se sustinebat, vendere civitatulas solebat. Ad huncce belle accessit Hercules, & auriculam ei tetigit. Itaque in hæc verba censet : Cum Divus Claudius Divum Augustum sanguine contingat, nec minus Divam Augustam aviam suam, quam ipse Deam esse jussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque è republicâ esse aliquem,

qui cum Romulo possit :

...................Ferventia rapa vorare :

censeo, ut D. Claudius ex hac die Deus fiat, ita uti ante eum quis optimo jure factus sit : eamque rem ad μεταμορφωδης Ovidii adjiciendam.