Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/406

Cette page n’a pas encore été corrigée

plurimum posse. Itaque quantum intelligi potuit, hæc visus est dicere.

Ego te fortissime deorum Hercules, speravi mihi affuturunt apud alios : & si quis à me notorem petiisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram, qui tibi ante templum tuum jus dicebam totis diebus mense Julio & Augusto. Tu scis quantum illic miseriarum pertulerim, cum causidicos audirem, & diem & noctem : in quos si incidisses, valde fortis licet, maluisses cloacas augiæ purgare : multo plus ego stercoris exhausi. Sed quoniam volo, non mirum, quod impetum in curiam fecisti : nihil tibi clusi est.

Modò dic nobis, qualem deum istum fieri velis : `επιχονρειος ζεος non potest esse : ουτε αυτος ωραγμα εχει, ουτε αλλοις παρεχει. Stoicus ? quomodo potest rotundus esse (ut ait Varro) sine capite ; sine præputio ? Est aliquid in eo stoici Dei : jam video, nec cor nec caput habet. Si mehercules à Saturno petiisset hoc beneficium cujus mensem toto anno celebravit saturnalia ejus princeps non tulisset. Illum Deum ab Jove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti. L. Syllanum euim generum suum occidit. Oro per quod sororem suam, festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Junonem vocare. Quare, inquit, quæro enim, sororem suam stulte studere ; Athenis dimidium licet, Alexandriæ totum ? Quia