Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/404

Cette page n’a pas encore été corrigée


Tum Hercules : Audi me, inquit, tu, & desine fatuari : venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. Citiùs mihi verum, ne tibi alogias excutiam. Et quo terribilior, esset, tragicus fit, & ait :


Exprome propere, sede quâ genitus cluas,
Hoc ne peremptus stipite, ad terram accidas.
Hæc clava reges sæpe mactavit feros,
Quid nunc profatu vocis incerto sonas ?
Quæ patria, quæ gens mobile eduxit caput,
Edissere : equidem regna tergemini petens
Longinqua regis, unde ab Hesperio mari
Inachiam ab urbem nobile advexi pecus.
Vidi duobus imminens fluviis jugurn
Quod Phœbus ortu semper obverso videt :
Ubi Rhodanus ingens amne prærapido fluit,
Ararque dubitans quo suos cursus agat,
Tacitus quietis alluit ripas vadis.
Est ne illa tellus spiritus altrix tui ?

Hæc satis animosè & fortiter. Niholominus mentis suæ non est, & timet μωρου πληγην. Claudius ut vidit virum valentem oblitus nugarum, intellexit neminem parem sibi Romæ fuisse : illic non habere se idem gratiæ : Gallum in suo sterquilinio