Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/402

Cette page n’a pas encore été corrigée


Ubi hæc Claudius, gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque & ipse Homerico versu Cæsarem se esse significans ait :


Ιλιοθεν με φερων ανεμος κιχονεοζι πελαοτεν.
Erat autem sequens versus verior, æque Homericus :
ξνθα δ` εγων πολιν εωραθον, ωλεσα δ` αυτους.

Et imposuerat Herculi homini minimè vafro, nisi fuisset illic Febris, quæ fano suo relicto sola cum illo venerat : ceteros omnes deos Romæ reliquerat. Iste, inquit, mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quæ cum ipso tot annos vixi, Lugduni natus est : Marci municipem vides : quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem à Vienna natus est, Gallus Germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cœpit. Hunc ego tibi recipio Lugduni natum, ubi Licinius multos annos regnavit. Tu autem qui plura loca calcasti, quam ullus mulio perpetuarius, Lugdunenses scire debes, & multa millia inter Xanturn & Rhodanum interesse.

Excandescit hoc loco Claudius, & quanto potest murmure irascitur. Quid diceret, nemo intelligebat. Ille autem Febrim duci jubebat, illo gestu solutæ manus, & ad hoc unum satis firmæ, quo decollare homines solebat. Jusserat illi collum præcidi. Putares omnes illius esse libertos, adeo illum nemo curabat.