Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/398

Cette page n’a pas encore été corrigée



Phœbus adest cantuque juvat, gaudetque futuris :
Et lætus nunc plectra movet, nunc pensa ministrat.
Detinet intentas cantu, fallitque laborem.
Dumque nimis citharam, fraternaque carmina laudant,
Plus solito nevere manus : humanaque fata
Laudatumm transcendit opus. Ne demite Parcæ,
Phœbus ait : vincat mortalis tempora vitæ,
Ille mihi similis vultu, similisque decore,
Nec cantu, nec voce minor : felicia lassis
Sæcula præstabit, legumque silentia rumpet.
Qualis discutiens sugientia lucifer astra ;
Aut qualis surgit redeuntibus hesperus astris :
Qualis cum primum tenebris aurora solutis
Induxit rubicunda diem, sol adspicit orbem
Lucidus, & primos è carcere concitat axes :
Talis Cæsar adest, talem jam Roma Neronem
Adspicit, flagrat nitidus fulgore remisso
Vultus, & affuso cervix formosa capillo.

Hæc Apollo. At Lachesis, quæ & ipsa homini fortissimo faveret, fecit, & plena orditur manu, & Neroni multos annos de suo donat. Claudium autern jubent omnes χαιροντας, ευφημχντας εχπεμειν δσμων. Et ille quidem animam ebulliit, & eo desiit vivere videri. Exspiravit autem dum comœdos audit, ut scias me non sine causâ illos timere. Ultima vox