Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/384

Cette page n’a pas encore été corrigée


levissimus quisque, & futuri improvidus, spe vana tumens. Multis afflicta fides in pace, ac turbatis rebus alacres, & per incerta tutissimi.

Sed vulgus & magnitudine nimiâ communium curarum expers populus, sentire paulatim belli mala, conversâ in militum usum omni pecuniâ, intentis alimentorum pretiis : quæ motu Vindicis, haud perinde plebem attriverant, securâ tum urbe, & provinciali bello, quod inter legiones Galliasque velut externum fuit. Nam, ex quo divus Augustus res Cæsarum composuit, procul & in unius solicitudinem aut decus, populus Romanus bellaverat. Sub Tiberio & Caio, tantùm pacis adversa pertimuere. Scriboniani contra Claudium incepta, simul audita & cœrcita. Nero nuntiis magis & rumoribus, quàm armis depulsus. Tum legiones classesque, & quod rarò aliàs, prætorianus urbanusque miles, in aciem deducti, Oriens Occidensque & quidquid utrimque virium est à tergo : si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia. Fuere, qui proficiscenti Othoni moras religionemque nondum conditorum ancilium afferrent. Aspernatus omnem cunctationem, ut Neroni quoque exitiosam : & Cæcina, jam Alpes transgressus, exstimulabat.