Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/370

Cette page n’a pas encore été corrigée

vulnerato Julio Martiale tribuno, & Vitellio Saturnino præfecto legionis, dum ruentibus obsistunt. Undique arma & minæ, modò in centuriones tribunosque, modò in senatum universum : lymphatis cæco pavore animis, & quia neminem unum destinare iræ poterant, licentiam in omnes poscentibus ; donec Otho, contra decus imperii thoro insistens, precibus & lacrymis ægrè cohibuit. Redieruntque in castra inviti, neque innocentes.

Posterâ die, velut urbe, clausæ domus, rarus per vias populus, mæsta plebs, dejecti in terram militum vultus, ac plus tristitiæ quàm pœnitentiæ. Manipulatim allocuti sunt Licinius Proculus, & Plotius Firmus, præfecti : ex suo quisque ingenio, mitiùs aut horridiùs. Finis sermonis in eo, ut quina millia nummûm singulis militibus numerarentur. Tum Otho ingradi castra ausus. Atque illum tribuni centurionesque circum sistunt, abjectis militiæ insignibus, otium & salutem flagitantes. Sensit invidiam miles, & compositus in obsequium, auctores seditionis ad supplicium ultrò postulabat.

Otho quamquam turbidis rebus, & diversis militum animis, cùm optimus quisque remediurn præsentis licentiæ posceret : vulgus & plures, seditionibus & ambitioso imperio læti, per turbas & raptus facilius ad civile bellum impellerentur : simul reputans non posse Principatum scelere quæsitum, subitâ modestiâ,