Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/368

Cette page n’a pas encore été corrigée


Erat Othoni celebre convivium, primoribus feminis virisque, qui trepidi, fortuitusne militum furor, an dolus imperatoris, manere ac deprehendi, an sugere & dispergi, periculosius foret ; modò constantiam simulare, modò formidine detegi, simul Othonis vultum intueri. Utque evenit inclinatis ad suspicionem mentibus, cum timeret Otho, timebatur. Sed haud secus discrimine senatus quàm suo territus, & præfectos prætorii ad mitigandas militum iras statim miserat, & abire properè omnes è convivio jussit. Tum vero passim magistratus, projectis insignibus, vitatâ comitum & servorum frequentiâ, senes feminæque per tenebras, diversa urbis itinera, rari domos, plurimi amicorum tecta, & ut cuique humillimus cliens, incertas latebras petivere.

Militum impetus ne foribus quidem palatii cœrcitus, quo minus convivium irrumperent, ostendi sibi Othonem expostulantes :