Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/358

Cette page n’a pas encore été corrigée


Sed insidiatores ab Othone in Germaniam, à Vitellio in urbem misii. Utrisque frustra fuit : Vitellianis impunè, per tantam hominum multitudinem, mutuâ ignorantiâ fallentibus : Othoniani, novitate vultus, omnibus invicem gnaris, prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum fratrem Othonis composuit, exitium ipsi filioque ejus minitans, ni incolumes sibi mater ac liberi servarentur. Et stetit domus utraque ; sub Othone, incertum an metu : Vitellius victor, clementiæ gloriam tulit.

Primus Othoni fiduciam addidit ex Illyrico nuntius, jurasse in eum Dalmatiæ ac Pannoniæ, & Mœsiæ, legiones. Idem ex Hispaniâ allatum : laudatusque per edictum Cluvius Rufus ; & statim cognitum est, conversam ad Vitellium Hispaniam. Nec Aquitania quidem, quamquam à Julio Cordo in verba Othonis obstricta, diu mansit. Nusquam fides aut amor, metu ac necessitate huc illuc mutabantur. Eadem formido provinciam Narbonensem ad Vitellium vertit, facili transitu ad proximos & validiores. Longinquæ provinciæ, & quidquid armorum mari dirimitur, penes Othonem manebant, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac prætextu senatus. Et occupaverat animos prior auditus. Judaicum