Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/356

Cette page n’a pas encore été corrigée


in Africam ad instigandum in arma Clodium Macrum ; famem populi Romani haud obscurè molita, totius postea civitatis gratiam obtinuit consulari matrinonio innixa, & apud Galbam, Orhonem, Vitellium illæsa : mox potens pecunià, & orbitate, quæ bonis malisque temporibus juxtà valent.

Crebræ interim, & muliebribus blandimentis infectæ, ab Othone ad Vitellium epistolæ, offerebant pecuniam & gratiam, & quemcumque quietis locum prodigæ vitæ legisset. Paria Vitellius ostendebat, primo molliùs, stultâ utrimque & indecorà simulatione : mox quasi rixantes stupra & flagitia invicem objectavere neuter falsò. Otho, revocatis quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Germanicum exerciturn, & ad legionem Italicam, easque quæ Lugduni agebant copias, specie senatus misit. Legati apud Vitellium remansere, promptius quàm ut retenti viderentur. Prætoriani, quos per simulationem officii legatis Otho adjunxerat, remissi, antequam legionibus miscerentur. Addit epistolas Fabius Valens, nomine Germanici exercitus, ad prætorias & urbanas cohortes, de viribus partium magnificas, & concordiam offerentes. Increpabant ultro, quòd tanto ante traditum Vitellio imperium, ad Othonem vertissent. Ita promissis simul, ac minis tentabantur : ut bello impares, in pace nihil amissuri. Neque ideo prætorianorum fides mutata.