Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/354

Cette page n’a pas encore été corrigée

crudelitatem mox, deinde avaritiam, & virilia scelera exercuit : corrupto ad omne facinus Nerone, quædam ignaro ausus, ac postremò ejusdem desertor ac proditor. Unde non alium pertinaciùs ad pœnam flagitavere, diverso affectu, quibus odium Neronis inerat, & quibus desiderium. Apud Galbam T. Vinii potentiâ defensus, prætexentis servatam ab eo filiam ; & haud dubiè servaverat, non clementiâ (quippe tot interfectis ) sed effugio in futurum quia pessimus quisque, diffidentiâ præsentium mutationem pavens, adversus publicum odium, privatam gratiam præparat : unde nulla innocentiæ cura, sed vitæ impunitatis. Eo infensior populus, additâ ad vetus Tigellini odium recenti T. Vinii invidiâ, concurrere è tota urbe in palatium ac fora, & ubi plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi, seditiosis vocibus obstrepere : donec Tigellinus, accepto apud Sinuessanas aquas supremæ necessitatis nuntio, inter stupra concubinarum, & oscula, & deformes moras, sectis novacula faucibus, infamem vitam sœdavit etiam exitu sero & inhonesto.

Per idem tempus expostulata ad supplicium Galvia Crispinilla, variis frustrationibus, & adversa dissimulantis principis fama, periculo exempta est : magistra libidinum Neronis, transgressa