Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/338

Cette page n’a pas encore été corrigée

Italiam irrumpere : Cæcina propiore transitu, Peninis jugis degredi jussus. Valenti inferioris exercitus electi cum Aquilâ quintæ legionis, & cohortibus alisque XL. millia armatorum data. XXX. millia Cæcina è superiore Germaniâ ducebat, quorum robur legio una, prima & vicesima fuit ; addita utrique Germanorum auxilia, è quibus Vitellius suas quoque copia supplevit, totâ mole belli secuturus.

Mira inter exercitum imperatoreque diversitas. Instare miles, arma poscere, dum Galliæ trepident, dum Hispaniæ cunctentur non obstare hiemem, neque ignavæ pacis moras ; invadendam Italiam, occupandam urbem ; nihil in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis quàm consulto opus esset. Torpebat Vitellius, & fortunam Principatus inerti luxu ac prodigis epulis præsumebat, medio diei temulentus, & sagina gravis ; cum tamen ardor & vis militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator, & strenuis vel ignavis spem metumque adderet.

Instructi intentique signum profectionis exposcunt : nomine Germanici, Vitellio statim addito. Cæsarem se appellari, etiam