Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/332

Cette page n’a pas encore été corrigée


plures erant, omnes re. Nocte quæ Kal. Januarias secuta est, in coloniam Agrippinensem Aquilifer quartæ legionis epulanti Vitellio nuntiat, quartam & duodevicesimam legiones, projectis Galbæ imaginibus, in Senatus & Populi Romani verba jurasse. Id sacramentum inane visum ; occupari nutantem fortunam & offerri principem placuit. Missi à Vitellio ad legiones legatosque, qui descivisse à Galba superiorem exerciturn nuntiarent : proinde aut bellandum adversus desciscentes, aut si concordia & pax placeat, faciendum imperatorem : & minore discrimine sumi principem, quàm quæri.

Proxima legionis primæ hiberna erant, & promptissimus è legatis Fabius Valens. Is die postero coloniam Agrippinensem cum equitibus legionis, auxiliariorumque ingressus, Imperatorem Vitellium consalutavit. Secutæ ingenti certamine ejusidem provinciæ legiones : & superior exercitus, speciosis senatus populique Romani nominibus relictis, III. Non. Januarias Vitellio accessit : scires illum priore biduo non penes Rempublicam fuisse.

Ardorem exercituum Agrippinenses, Treveri, Lingones æquabant, auxilia, equos, arma, pecunias offerentes, ut quisque corpore, opibus, ingenio validus. Nec principes modò coloniarum aut castrorum, quibus præsentia ex affluenti, & partâ victoriâ magnæ spes : sed manipuli quoque & gregarius miles, viatica sua, & balteos, phalerasque, insignia armorum argento decora, loc pecuniæ tradebant : instinctu, & impetu, & avaritiâ.