Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/320

Cette page n’a pas encore été corrigée


bonos certaretur, sed mansisse C. Julio, mansisse Cæsare Augusto victore, imperium ; mansuram fuisse, sub Pompeio Brutoque Rempublicam. Nunc pro Othone, an pro Vitellio, in templa ituros ? Utrasque impias preces, utraque detestanda vota, inter duos, quorum bello solum id scires, deteriorem fore qui vicisset. Erant qui Vespasianum & arma Orientis augurarentur ; &, ut potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud, atque alias clades horrebant. Et ambigua de Vespasiano fama : solusque omnium ante se principum, in melius mutatus est.

Nunc initia caussasque motus Vitelliani expediam. Cæso cum omnibus copiis Julio Vindice, ferox prædâ gloriâque exercitus, ut cui sine labore ac periculo, ditissimi belli victoria evenisset, expeditionem & aciem, præmia quàm stipendia malebat : diuque infructuosam & asperam militiam toleraverat ingenio loci cælique, & severitate disciplinæ, quam in pace, inexorabilem discordiæ civium resolvunt : paratis utrimque corruptoribus, & perfidiâ impunitâ. Viri, arma, equi, ad usum & ad decus supererant. Sed ante bellum, centurias