Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/310

Cette page n’a pas encore été corrigée


immitem animum imagine tristi consuderat. Pisonis, ut inimici & æmuli, cæde lætari, jus fasque credebat. Præfixa contis capita gestabantur, inter signa cohortium juxta Aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas manus qui occiderant, qui interfuerant, qui verè, qui falsò, ut pulchrum & memorabile facinus jactabant. Plures quàm CXX. libellos præmia exposcentium, ob aliquam notabilem illâ die operam, Vitellius postea invenit ; omnesque conquiri & interfici, jussit, non honore Galbæ, sed tradito principibus more, munimentum ad præsens ; in posterum, ultionem.

Alium crederes senatum, alium populum. Ruere cuncti in castra, anteire proximos, certare cùm præcurrentibus, increpare Galbam, laudare militum judicium, exosculari Othonis manum, quantoque magis falsa erant quæ fiebant, tanto plura facere. Nec aspernabatur singulos Otho, avidum & minacem militum animum, voce vultuque temperans. Marium Celsum consulem designatum, & Galbæ usque in extremas res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, industriæ ejus innocentiæque quasi malis artibus infensi. Cædis & prædarum initium, & optimo cuique perniciem quæri apparebat, sed Othoni nondurn auctoritas inerat ad prohibendum scelus, jubere jam poterat. Ita simulatione iræ, vinciri jussum, & majores pœnas affirmans, præsenti exitio subtraxit.