Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/304

Cette page n’a pas encore été corrigée

Jam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis, & vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim Galbam & foro appropinquantem assecutus erat ; jam Marius Celsus haud læta retulerat : cùm alii in palatium redire, alii Capitolium petere, plerique rostra occupanda censerent, plures tantùm sententiis aliorum contradicerent ; utque evenit in consiliis infelicibus, optima viderentur, quorum tempus effugerat. Agitasse Laco, ignaro Galbâ, de occidendo T. Vinio dicitur, sive ut pœna ejus animos militum mulceret, seu conscium Othonis credebat, ad postremum vel odio. Hæsitationem attulit tempus ac locus, quia initio cædis orto, difficilis modus : & turbavere consilium trepidi nuntii, ac proximorum diffugia, languentibus omnium studiis, qui primò alacres fidem atque animum ostentaverant.

Agebatur huc illuc Galba, vario turbæ fluctuantis impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus, & conversæ ad omnia aures ; non tumultus, non quies, quale magni metus, & magnæ iræ silentium est. Othoni tamen armari plebem nuntiabatur. Ire præcipites, & occupare pericula jubet. Igitur milites Romani, quasi Vologesen, aut Pacorum, avito Arsacidarum solio depulsuri, ac non imperatorem suum inermem & senem trucidare pergerent, disjectâ plebe, proculcato senatu, truces armis, rapidis equis forum irrumpunt. Nec illos Capitolii