Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/294

Cette page n’a pas encore été corrigée


Interim Galbam duæ sententiæ distinebant. Titus Vinius manendum intra domum, opponenda servitia, firmandos aditus, non eumdum ad iratos censebat : daret malorum pœnitentiæ, daret bonorum consensui spatium ; scelera impetu, bona consilia morâ valescere. Denique eundi ultrò si ratio sit, eamdem mox facultatem. : regressus, si pæniteat, in alienâ potestate.

Festinandum ceteris videbatur, antequam cresceret invalida adhuc conjuratio paucorum. Trepidaturum etiam Othonem, qui furtim digressus, ad ignaros illatus, cunctatione nunc & segnitiâ terentium tempus, imitari Principem discat. Non exspectandum, ut compositis castris, forum invadat, & prospectante Galbâ Capitolium adeat : dum egregius imperator, cum fortibus amicis, januâ, ac limine tenus domum cludit, obsidionem nimirum toleraturus. Et præclarum in servis auxilium, si consensus tantæ multitudinis, & quæ plurimum valet, prima indignatio languescat.

Proinde intuta, quæ indecora : vel si cadere necesse sit, occurrendum discrimini. Id Othoni invidiosius, & ipsis honestum. Repugnantem huic sententiæ Vinium, Laco minaciter invasit, stimulante Icelo, privati odii pertinuciâ, in publicum exitium.