Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/292

Cette page n’a pas encore été corrigée

Dilapsis speculatoribus, cetera cohors non aspernata concionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis, & non nullo adhuc consilio, parat signa, quod postea creditum est, insidiis & simulatione. Missus & Celsas Marius ad electos Illyrici exercitus, Vipsanii in porticu tendentes. Præceptum Amulio Sereno & Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites è Libertatis atrio accerserent. Legioni classicæ diffidebat, infestæ ob cædem commilitonum, quos primo statim introitu trucidaverat Galba. Pergunt etiam in castra prætorianorum tribuni Cerius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si incipiens adhuc & nondum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur. Tribunorum Subrium & Cerium milites adorti minis, Longinum manibus cœrcent, exarmantque : quia non ordine : militiæ, sed è Galbæ amicis, fidus principi suo, & desciscentibus suspectior erat. Legio classica nihil cunctara prætorianis adjungitur. Ilyrici exercitus electi, Celsurn infestis pilis proturbant. Germanica vexilla diu ; nutavere, invalidis adhuc :corporibus, & plaoatis animis, quod eos à Nerone Alexandriam premissos, atque inde rursus longà navigatione ægros, impensiore curâ Galba resovebat. Universa jam plebs palatium implebat, mixtis servitiis, & dissono clamore, cædem Othonis & conjuratorum. exsilium poscentium, ut si in circo ac theatro ludicrum aliquod postularent. Neque illis judicium aut veritas : quippe eodem die diversa pari certamine postulaturis : sed tradito more, quemcumque pricipem adulandi, licentiâ acclamationum, & studiis inanibus.