Ouvrir le menu principal

Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/280

Cette page n’a pas encore été corrigée


Non erat Othonis mollis & corporis similis animus. Et intimi libertorum servorumque corruptiùs, quàm in privatâ domo habiti, aulam Neronis, & luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines, avido talium, si auderet, ut sua ostentantes ; quiescenti, ut aliena exprobrabant : urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus, & clarum Othoni annum observatione siderum affirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostrâ & vetabitur semper, & retinebitur. Multos secreta Poppææ mathematicos, pessimum principalis matrimonii instrumentum, habuerant : è quibus Ptolemæus Othoni in Hispaniâ comes, cùm superfuturum eum Neroni promisisset, postquam eæ eventu fides, conjecturâ jam & rumore, senium Galbæ, & juventam Othonis computantium, persuaserat fore, ut in imperium adscisceretur. Sed Otho tamquam peritiâ, & monitu fatorum prædicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentiùs obscura credi. Nec deerat Ptolemæus, jam & sceleris instinctor, ad quod facillimè ab ejusmodi voto transitur.

Sed celeris cogitatio incertum an repens, studia militum jampridem spe successionis, aut paratu facinoris affectaverat. In itinere, in agmine, in stationibus, vetustissimum quemque militum nomine vocans, ac memoriâ Neroniani comitatus, contubernales appellando, alios agnoscere, quosdam requirere,