Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/274

Cette page n’a pas encore été corrigée

Apud frequentem militum concionem, imperatoria brevitate, adoptari à se Pisonem, more divi Augusti, & exempla militari, quo vir virum legeret, pronuntiat : ac ne dissimulata seditio in majus crederetur, ultrò asseverat, quartam & duo & vicesimam legiones, paucis seditionis auctoribus, non ultra verba ac voces errasse, & brevi in officio fore. Nec ullum orationi aut lenocinium addit, aut pretium. Tribuni tamen centurionesque, & proximi militum, grata auditu respondent ; per ceteros mæstitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in pace donativi necessitatem, bello perdidissent. Constat potuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberalitate. Nocuit antiquus rigor, & nimia severitas, cui jam pares non sumus.

Inde apud senatum non comptior Galbæ, non longior quàm apud milites sermo : Pisonis comis oratio. Et patrum favor aderat, multi voluntate effusius, qui noluerant, mediè, ac plurimi obvio obsequio privatas spes agitantes, sine publicâ curâ. Nec aliud sequenti quatriduo ( quod medium inter adoptionem & cædem fuit ) dictum à Pisone in publico, factumve.