Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/258

Cette page n’a pas encore été corrigée

Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat ; senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constantiâ, sine auctoritate : ne quieto quidem milite, regimen ; adeò furentes infirmitate retinentis ultrò etiam accendebantur. Inferioris Germaniæ legiones diutius sine consulari fuere : donec, missu Galbæ, Vitellius aderat, Censoris Vitellii ac ter consulis filius. Id satis videbatur. In Britannico exercitu nihil irarum. Non sanè aliæ legiones per omnes civilium bellorum motus, innocentiùs egerunt : seu quia procul, & Oceano divisæ ; seu, crebris expeditionibus, doctæ hostem potiùs odisse. Quies & Illyrico : quamquam excitæ à Nerone legiones, dum in Italiâ cunctantur, Verginium legationibus adissent. Sed longis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad continendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus miscebantur.

Oriens adhuc immotus ; Syriam & quatuor legiones obtinebat Licinius Mucianus, vir secundis adversisque juxtà famosus. lnsignes amicitias juvenis ambitiose coluerat ; mox atteritis