Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/256

Cette page n’a pas encore été corrigée

premunt. Jam asserebant venalia cuncta præpotentes liberti. Servorum manus subitis avidæ, & tamquam apud senem festinantes ; eademque novæ aulæ mala, æquè gravia, non æquè excusata. Ipsa ætas Galbæ, & irrisui & fastidio erat, assuetis juventæ Neronis, & imperatores formâ ac decore corporis ( ut est mos vulgi) comparantibus.

Et hic quidem Romæ, tamquam in tantâ multitudine, habitus animorum fuit. E provinciis, Hispaniæ præerat Cluviu Rufus, vir facundus, & pacis artibus, belli inexpertus. Galliæ super memoriam Vindicis, obligatæ recenti dono Romanæ civitatis, & in posterum tributi levamento. Proximæ tamen Germanis exercitibus Galliarum civitates, non eodem honore habitæ, quædam etiam finibus ademptis, pari dolore commoda aliena ac suas injurias metiebantur. Germanici exercitus, quod periculosissimum in tantis viribus, soliciti & irati superbiâ recentis victoriæ, & metu, tamquam alias partes sovissent Tardè à Nerone desciverant : nec statim pro Galbâ Verginius ; an imperare voluisset dubium : delatum, ei à milite imperium conveniebat. Fonteium Capitonem occisum, etiam qui queri non poterant, tamen indignabantur. Dux deerat, abducto Verginio per simulationem amicitiæ : quem non remitti, atque etiam reum esse, tamquarn suum crimen accipiebant.