Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t13.djvu/406

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.



Se tibi sensim juga celsa prono
           Culmine sistent.
Cernis ? ô ! quanta speciosa pompa
Ambulat, currum teneri lepores
Ambiunt, sponsæ sedet & modesto
           Gratia vultu.
Rex ut attenta bibit aure famam !
Splendidâ latè comitatus aulâ,
Ecce confestim volat inquieto
           Raptus amore.
Qualis in cœlo radiis coruscans
Vulgus astrorum tenebris recondit
Phœbus, augusto micat inter omnes
           Lumine Princeps.
Carole, heroum generose sanguis,
Quâ lirâ vel quo satis ore possim
Mentis excelsæ titulos & ingens.
           Dicere pectus.
Nempe magnoreum meditans avorum
Facta, quos virtus sua consecravit,
Arte qua cœlum meruêre cœlum
           Scandere tendis.
Clara seu bello referas trophæa,
Seu colas artes placidus quietas,
Mille te monstrant monumenta magnum
           Inclita Regem.