Page:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome15.djvu/93

Cette page n’a pas encore été corrigée

Spicileg. LP, 56: je, oncil. &, X, col.


An. 148, 6 novembris.

Inditem.


Baluz. Miscel. 2 Psp. S6T.

An. 1414, 48 decembris.

36 EPISTOLÆ PASCHALIS 11 PAPÆ.

contentio est. Tuæ igitur fraternitati negotii hujus discussionem injungimus, ut per À vetustiores veracioresque personas, quæ neutri parti suspectæ sint, certitudinem diligenter exquiras, ut, omni per Dei gratiam ambiguitate summotä, pacem inter se deinceps dilectionemque conservent.


XC. Ad LAMBERTUM Atrebatensem episcopum.


Divisionem veteris et novi burgi ab eo, vi mandati apost ter canonicos Atrebatenses et. monachos S. Vedasti facta, nequaquam firnandam censet, sed aliam fieri jubet,

PASCHALIS episcopus , serous servorum Dei, venerabilé fratri Lamberto episcopo Atrebatensi salutem et apostolicam benedictionem. Pro canonicorum vestrorum et monachorum S. Vedasti lite diutina frequenter et nos tibi scripsimus, et tu nobis literas misisti. Cæterùm, quod non parum nos gravat, adhuc lis eadem. Ad illam enim divisionem quam monachis absentibus diremisti, nos eos justè cogere non B potuimus. Venientibusautem nuper ad nos utriusque partis nunciis, nos ad eligendos hujus arbitros utramque partem nosträ auctoritate coegimus. Rogamus ergo dilec- tionem tuam ne graviter ferat, quod divisionem veteris et novi burgi, literis vestris (a) significatam, nequaquanm lirimaverimus ; quia, ut prædiximus , cogi ad eam monachi justè non poterant. Cæterùm, ad hanc infra dies quadraginta, sicut statuimus, peragendam, omnino te volumus imminere : quia neutra pars electis arbitris poterit refragari.

XCI. Ad bonos viros Atrebatensis muni

Ut litem clericorum Atrebatensis ecclesiæ et monachorum S. Vedasti de veteris et novi burgi terminis absque partiunn studio definiant.



PAscHALIs cpiscopus, servus servorum Dei, bonis viris, Hugoni majori, Dodoni de Hastis, Guaxelino et Gonxelino fratribus, Fulconi filio Anselmi , Hilvino fi Adelfridi , Guaselino militi, Gürardo Saraceno, Gerboido patri Balduini, Thebaldo filio Bonevilæ, Heriberto, Aganoni, Atrebatensis municipii civibus , salutem et aposto- Ticam benediclionem. Vinos bonos vos esse audivimus, et ideo vobis tamquam bonis ecclesiæ filüs, quæ imperanda sunt, confidenter imperamus. Lis enim quæ inter ecclesiæ vestræ clericos et B. Vedasti monachos agitata est, molesta nobis vehementer et gravis est. Novissimè ad eam litem dirimendam , quæ de veteris et novi burgi terminis agitur, vos tamquam veraciores arbitros elegerunt. Vobis igitur ex Dei et B. Petri auctoritate præcipimus, et in peccatorum remissionem injungimus, ut, omni ami ji que seposità, de illis veteris et novi burgi terminis quidquid_vobis verius ac certius proferatis. Ne qua verd pars de testimonti vestri veritate ambigat, ab unoquoque vestrüm juramentum hujusmodi fieri pro animarom vestrarum sall imus : quia de his terminis se sciente veritatem proferet, neque pro ami aut inimicitia, aut pro pecunia, mendacium dicet. Si autem de vobis aut duo, aut tres, aut quatuor dissenserint aut defuerint , octo testium assertio obtinebat firmitatem. Data Anagniæ, v 111 idus novembris.

XCIL Ad LAMBERT UM Atrébatensem episcopum.

Judicum à seolim prolatum de parochialibus juribus, percipiendis tam à clericis matricis ecclesiæ quèm à monachis S. Vedasti, denuo confirmat.




PascHaLis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Lamberto Atreba- tensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Ivrmarrans tuæ diuturnitas magnam ecclesiæ vestræ canonicis formidinem intulit, ne res ecclesiæ quibusdam irruentibus deterantur, Unde nos, secundüm eorum petitionem, opportunum duxi- Ë mus ejusdem ecclesiæ statui, opitulante Domino, providere. Monachis siquidem S. Vedasti, sicut in nostro et fratrum nostrorum judicio (b) deliberatum est, ea manere concedimus quæ nostræ sunt auctoritatis literis designata. Cæterum, quæ ad jus vestræ Atrebatensis ecclesiæ pertinent, nec ipsis nec aliis quibuslibet in posterum invadere, aut præter episcopi et clericorum voluntatem usurpare permit- timus. Porrd parochiani omnes matricis ecclesie B. Mariæ, tam infra quim extra Atrebatum, eidem matrici ecclesiæ primitias, decimas, oblationes solemnes


(a) Vide Lambert epist. 434 ct 135 ad Pascha (6) Videsuprà ,p. 51, ad annum 4449, Pascha- ler, t, V Miscellan. Baluzi, p. 364. lis dcretum, et